[80] EPISTOLA LXXX.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA.

Leoardiam.

S. P.

*** De consilio, quod apud vos praetexitur, magnum monstrum sapit. Siquidem protestantes tantum abest, ut sinant eos eo ire, ut etiam publice derideant. Cardinalem quendam constat ... sessionibus redeuntem Roma exclusum indignatione Pontificis. Ferdinandus eo miserat Concionatorem suum Carmelitam quendam, quem Aquisgrano evocavit, tunc exulibus Antverpiensibus addictum: is receptus non est, quod saperet Lutheranismum. Hoc Caesar & Maximilianus indignissime tulerunt. Ferdinandus suis Austriis permisit synaxin •δισειδη• quod Pontifex aegre tulit. Graves motus passim erumpunt. Mundus luxuriat ad nativitatem & messem suam, quam praedicit DOMINUS. In Aula Burgundica Atrebatensis, VIGLIUS & D. a Barlemont utrinque conjuncti sunt. Caeteri Proceres manifeste ad Regem miserunt, forte, ut male cedant propediem supplicia piorum. Leodienses adhuc protestantur. VIGLIUS omnium hominum odio laborat. HOPPERUS valde moderatum se gerit; ut & res ipsa exigit, quia successio fallit. VIGLIUS tenet suum locum ambitione, avaritia, publice infamis. Vale nunc Tiara. Saluta Uxorem, Socram, Suffridum Beyma & Sorores. Pridie Bartholi. MDLXIII.